Latin
x
Carl Linnaeus, Fauna Suecica x
Unproofread scanNot analysed yet
perinde ac si indictum foret silentium, presso ore obmutescent omnes, aut certe, si quid omnino regerendum est, de stupendo omnipotentis Creatoris opere non verebuntur regerere, quod nullius sit usus: Postea vero, quum Animalia (haut sine praegravi sumtu, si in vivis essent alenda) Museis suis Vivariorum supplentibus vicem, adservare coeperunt curiosi, speramus olim fore tempus, quo nobilissima haec Historiae naturalis pars ad optatum denique culmen perducatur: sic fortasse seris Nepotibus concedatur luce meridiana clarioribus facibus eos pervestigare Naturae maeandros, in quibus hodie, tenebricosa caligine circumdati, palpando viam inquirimus. Studii hujus amor, quem initio, ante hos triginta annos, modicum sane nec satis fervidum in me persensi, paullatim animum meum usque adeo cepit, ut nihil supra. Saepius quidem ipse mihi dictum putabam illud Poetae: Studium quid inutile quaeris? neque aliter me dehortabantur amici. Ad haec inimici, me studiumque meum habentes despicatui, subridebant, nec sine fastu &fastidio; sed ut ipsis quidem videbatur, non sine sale tamen, identidem oggerebant: muscos &muscas curet, cui, quod agat, nihil aliud est reliquum. Verum tamen ista omnia refrenandae studii hujus cupidini avidissimae neutiquam satis erant; quin me quotidie Doctissimi Raji effata in hoc studium exstimulabant. Quod DEl opera sint, in quibus contemplandis memet exerceo. Quod Divinae artis &potentiae sint effecta, quibus inquirendis successivas horas addicoQuod ille me in hunc mundum introduxerit. tam inexplebili rerum varietate instructum &ornatum. Quod oculis, quos mihi contulit ea videnda, animo &consideranda objecerit. In Dei ergo contumeliam redundat, quod haec, quae Eum creasse negare non audes, supervacanea &inutilia esse affirmes.