Latin
PRAELOQUIUM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1
Unproofread scanNot analysed yet
obvia pleraque &minuta dici praestat, quàm scribi: immò ost endi quàm dici. In cotroversiis graevioribo, quid apud alios, ut Vesalium, Columbum, Lau tentium desider etur (quanquam &hidem radio ingenij spissam vetustatis caliginem e vincere conati sunt, ideoque suà laude, sicum antiquis cotendantur, von spoliandi) summatim sparsim adnotatum est. Atque ita id operis, quod diuturnis per varias Europaei orbis Academias peregrinationibus, magiis sumtibus, studijs &vigilijs continuis, non rarò cum vitae periculo &discrimine edoctus sum, publico bono non invidebo: nè fraudetur juventus, si diutiùs supprimo, &occulto Euclionis novi instar hanc lare secreto aulam. Quin calidè potiùs in lucem efferam: quò cùm alios per me proficere videbo, rectè ego, qui natus mihi ipsi non sum, profecisse intellegar. His ergo fruere, mi Lector: &faccepta fore cognovero: largus ero in pluribus hujus generis non minùs raris, modò relliquum via vitaeque Deus meus prosperaverit, publicandis, si verè probaveris: catus cautusque in supprimendis, si justè damnaveru. Vale. Viro clarißimo, &excellentissimo, DnCASPARO BARTHOLINO; Philosophiae &Medicinae