Latin
CAPVT XXIV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rara autem est haec substantia, ut impleri possit spiritu &sanguine utroque: quod dum sit, nervosa substantia magis tenditur, &efficit, ne spiritus citò dissipetur, unde penis induratio, adeòque erectio, non tam coitus caussa, quàm ut rectà &longissimè semen vir ejaculari queat, ad uteri orificium, priùs facto virilis membri intra muliebrem sinum motu. Haec duo corpora oriuntur ex inferioribus ossium pubis partibus, tanquam a firmo &stabili fundamento, ubi in exortu invicem dissident, ut uretrae locus detur, deinde sursum feruntur, &circa ossis pubis medium coalescunt, non quidem utroque corpore manente integro; sed amittunt de nervosâ substantia ferè tertiam circumferentiae partem: distincta tamen manentur interventu alicuius septi membranei, tenuissimi &pellucidi, nervosis &robustis fibris transversis firmatis3 quarum fibrarum series est instar pectinis textorii. Vasa omnis generis pene ingrediuntur, ve nae &arteriae I. externae &cutaneae frequentes: deinde internae &per corpus dispersae. Malè ergo venis destitui penem quidam putant. Arteriae internae sunt duae, insinsignes, ab hypogastricâ ortae, quae inseruntur ad initium coalitus corporum, &secundùm longitudinem penis disseminantur. In medio autem, ubi septum tenuius est, per spacia fibrarum ramulos hinc inde mittunt, dextra arteria in sinistrum corpus, &sinistra in dextrum, spiritum vehentes ad inflandum &erigendum penem. Nervi ab ossis sacri medulla etiam per renem disseminantur, tam externi &cutanei, quàm interni, ut exquiliius sensus &delectatio adsit. Musculorum etiam duo paria habet penis.