Latin
Chapter 7
Cassiodorus, De Orthographia 7.13
Unproofread scanNot analysed yet
Meminerimus tamen quod mobilium nominum feminina, neutraque genera, similem masculinorum suorum scripturam suscipiunt, ut, flavus, flava, flavum; albus, alba, album, ac talia. Sed non omnia in bus desinentia existunt mobilia, sicut in principio hujus regulae genera dividentes nos disseruisse meminimus; quaedam enim masculini generis inveniuntur solummodo, ut, cibus, nimbus; quaedam masculini et feminini, ut, cervus, cerva; quaedam neutra, ut, aevum.