Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. Venit ad secundam positionem, in qua per gratiarum actionem psalmodiae munus, quod promiserat, exhiberet, praesentia superioribus jungens. Clamavit enim, cum diceret: Ut inhabilem in domo Domini omnibus diebus vita meae. Et cum superius dixerit, hostiam se jubilationis offerre, quia diversa sit munera consecutus, nunc iterum rogat ut exaudiatur. Nec desiderio suo adhuc satisfacit, nisi hoc frequenti supplicatione rogaverit, scilicet quia divinarum rerum nulla satietas est: sed quanto gustatur Dominus, tanto suavius appetitur; sicut et in alio psalmo dicit: Gustate et vi· dote …uoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).