Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Exsultabo et laetabor in tua misericordia, quia respexisti humilitatem meam. In hoc et superiori versu, iterum categoricus syllogismus enascitur, cujus definitionem partesque in primo psalmo jam diximus, qui etiam hoc loco simul ratione colligitur, id est, ego in Domino speravi. Omnis sperans in Domino exsultabit, et laetabitur in misericordia ejus. Ego igitur exsultabo, et laetabor in misericordia ejus. Pulchrum plane dicendi genus in brevitate complecti, quod nulla possit adversitate dirumpi. Nunc psalmi verba tractemus. Exsultare est cum magna animi alacritate gaudere; laetari est temperata mentis affectione mulceri. Sed consideremus quoties commonemur in humanis viribus minime confidendum. Nam quemadmodum, ut supra dictum est, quisquam de se debeat praesumere, unde sancta incarnatio legitur abstinere? Quapropter exsecranda est Pelagianae pravitatis intentio, dum illa tentat praesumere quae cognoscere debuit Spiritum sanctum toties ante damnasse, intendamus etiam qui dicit humilitatem suam fuisse respectam; ille videlicet qui coelum terramque et creavit et continet, cui potestates supernae serviunt. Sed ideo erat in Altissimo humilitas, quia illi et humanitas veraciter adhaerebat ab ipsa conceptione perfecta.