Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Odisti omnes observantes vanitatem supervacue: ego autem in Domino sperabo. Illa redduntur semper odiosa, quae probantur esse contraria. Juste ergo veri ias oderat vanitatem, quia vanitas in falsitate versatur. Cui rei ipse tribuit expositionem dicens, supervacue; quae non solum vacua, sed etiam supervacua dicta est; merito, quando fructuosam intelligentiam tollens, alienat a Domino. Et quando prius dixit Dominum odisse vanitatem, id est, saeculi istius desideria transitura, nunc se dicit amare verissima. Quae sunt ista verissima? Sperabo in Domino: ubi nihil vanum, nihil supervacuum est, sed totum fixum atque integrum perseverat. Verum istam rem quae causa consequitur?