Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici. Necessitas dicitur ab eo quod in nece sit posita, id est in mortis angustiis constituta. Nam quando peccatorum laqueis innodamur, nec ab eis possumus nostra virtute solvi, necessitas appellatur. Ergo tunc de necessitatibus liberata est anima Domini Salvatoris, cum a peccatis reddita est modis omnibus aliena, Sequitur, nec conclusisti me in manus inimici. Ipsa erat necessitas quam superius dixit, si potestati diabolicae delictis traderetur obnoxius. Conclusi sunt enim quasi carcere poenali, qui illius saevissimi manibus ambiuntur. Nec conclusisti ergo dicit, quia liber effectus est a potestate diaboli, sicut ipse in Evangelio ait: Ecce veniet princeps mundi hujus, et in me non inveniet quidquam (Joan. XIV, 30).