Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Ego autem in multitudine misericordiae tuae. Introibo in domum tuam. Quoniam malos dixerat abominandos, consequens erat ut se per divinam gratiam in domo Domini testaretur admitti. Nam cum ipsa Ecclesia hic domus sit Domini, tamen potest per unumquemque beatum dicere, qui ejus membra sunt, Jerusalem futuram se nihilominus intraturam. Sic enim dicimus et patriam, et civitatem; et tamen his rebus verba damus, quae ad cives earum novimus pertinere. Sed quia illa futura Jerusalem lapidibus vivis sanctorum creditur multitudine construenda, apte dixit: Introibo in domum tuam: quasi in illius fabricae perfecta aedificatione concludat.