Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Considerandum est quod non dixit: in templo, sed ad templum; quia nec syllabas ipsas a sacramentis vacare praedictum est. Templum sanctum, corpus est Domini Salvatoris, quod jure adorat Ecclesia, per quod meruit esse reverenda; sic enim ipse de suo corpore dixit: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud (Joan. II, 19). Sequitur: in timore tuo. Ut cordis compunctionem declararet, timoris intulit mentionem: quia tunc fides solida est, quando amori casto formido Divinitatis adhibetur.