Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.33
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 38. Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. Vers. 39. Cor autem eorum non est rectum cum eo; nec fides [ms. A., nec fideles habili sunt] habita est illis in testamento ejus. Venit ad sextam partem, ubi Judaeos iterum ad culpas redi isse commemorat; Deum tamen misertum illis esse declarat. Dicit enim: Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. Sic contigit eis qui se putant per solum credere timorem. Nam et Deus mixto amore non metuatur, toto corde non quaeritur. Hoc enim peccatum constat acerrimum, ut lingua se illi confiteri dicat, dum cordis ima dissentiant. Quasi vero ille non omnia cognoscat quae aguntur intrinsecus, qui, sicut legitor, Scrutator est cordis et renum (Psal. VII, 10), et more humanitatis illud solum audiat, quod lingua proclamat. Nam qui ejus testimoniis fideliter credit, ipse eum veraciter diligit. Fides enim dicta est, ab eo quod fiant dicta. Sic etiam Dominus ipse testatur dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). De quibus merito Isaias propheta testator dicens: Et nemus ferreus collum tuum, et frons tua aerea (Idem, XLVIII, 4).