Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.34
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 40. Ipse autem est misericors, et propitius fit peccatis eorum, et non disperdet eos. Vers. 41. Et abundavit ut averteret iram suam ab eis: et non accendit omnem iram suam. Illud hic exemplum non inconvenienter apponitur, quando Moyses pro transgressore populo supplicans, dixit ad Dominum: Obsecro, dimitte peccatum populi hujus; sin autem, dele me de libro quem scripsit manus tua (Exod. XXXII, 32, 33). Oravit pro ipsis in cruce positus et Dominus Christus: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sic istis supplicationibus actum est, ut Domini in eis ira placaretur. Et propitius enim factus est peccatis eorum, cum ad psius satisfactionem non quidem omnes, sed multi ex his redire meruerunt.