Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.35
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 42. Et memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens. Movit pium judicem fragilitas considerata peccantium, quod carnalis excitas lumen coelestis sapientiae non videbat; et ideo exspectandos dicit, quia si confestim fuisset eorum spiritus abrogatus, locum poenitentiae perdidissent. Caro autem dicta est, quod cara sit animae suae. Mirabili autem brevitate delinitur mors hominis, id est, Spiritus vadens et non rediens, subaudiendum, in hoc mundo, quoniam ad suum corpus in resurrectione constat esse rediturum.