Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.48
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 62. Et in ira concitaverunt eum in collibus suis, el in sculptilibus tuis tumulati sunt eum. Colles superbas ac tumidas significant cogitationes hominum, quibus semper Dominus invenitur adversus, quando in culturas daemonum iniqua praesumptione prosiliunt, AEmulati sunt quippe eum, cum honorem Domini simulacris detestabilibus contulerunt. AEmulatio enim ista in malam partem, non in bonam debet intelligi; nam vide quid sequitur.