Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.55
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 69. Et excitatus est tanquam dormiens Dominus: tanquam potens crapulatus a vino. Consuetudines istas hominum diximus propter res explanandas saepe Domino contributas. Dicitur enim a persona dementium, qui ita putant quando periclitantibus non subvenit, quasi vino esse crapulatum. Sed ille tantum negligentibus atque Infidelibus dormit, qui nulla psalmodia, nullis bonis operibus excitant Christum. Et jure ab ipsis redditur alienus, qui eum sibi quasi dormire dementer intelligunt. Excitatur etiam ad vindictam malis actibus provocatus, cujus patientia dormisse credebatur; quod magis hic agnoscimus sentiendum. Excitaverunt enim eum Allophyli, quando arcam testamenti ejus inter simulacra posuerunt. Et sequitur quae illis tali facto provenerint. Discutiendum est autem quod dixerit, tanquam potens, quia tune sunt homines ad iram faciles et ad virtutem potentes, quando post crapulam vini de somno surgere consueverunt. Denique beatus Hieronymum, inter alios veridicus interpres, pro potente fortis posuit.