Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.56
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 70. Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis. Hoc in primo libro Regum legitur (I Reg. V, 6), quia pro sacratae arcae injuria Allophyli in posteriora percussi sunt, ut etiam vivi a soricibus exsecrabili sorte roderentur. Quod opprobrium eis permanet sempiternum, quia nullus alter taliter punitus est. Sic peccatores In posteriore vita percutit, quando eis sua debita non relinquit, et quasi a soricibus consumuntur, dum eos diaboli cohors inimica vallaverit.