Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.57
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 71. Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephrem non elegit. Vers. 72. Sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit. Judicia Domini ipsorum quoque nominum astipulatione declarantur. Joseph significat augmentum, quod et in malo et in bono ponitur; sed modo in contrarium accipiendum est, quia constat esse repudiatum. Ephrem frugifer interpretatur sive ubertas; Juda confitens sive glorificans. Memoria quoque condendum est, quod per Hebraea nomina Scriptura sancta causas nobis saepius declarat occultas. Quod genus locutionis sacrarum litterarum proprium esse non dubium est, quando tale aliquid mundanis litteris minime continetur. Repulit ergo tabernaculum Joseph, quia licet ipse fuisset justus, tamen ejus posteri qui ad semen carnis pertinuerunt, augmenta mundana et provectum carnalem desiderasse noscuntur, tribum quoque Ephrem non elegit, quia in fruge saeculi hujus carnali ubertate praesumebant. Tribum autem Juda mento detegit, quae et confessione fuit humilis, et conversatione laudabilis: unde nobis secundum carnem Dominus Salvator advenit. Sequitur, montem Sion quem dilexit. Ecclesiam catholicam significat, de qua in Canticis canticorum Dominus dicit: Una est columba mea, una est dilecta mea (Cant. VI, 8).