Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.58
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 73. Et aedificavit sicut unicornium sanctificationem suam, in terra quam fundavit in saecula. Unicornium significat unam spero habentium in sanctissimam Trinitatem, ad quam fidelium sacratae mentes humiliter eriguntur, et Unquam validissimo cornu fidei firmitate consistunt. Sequitur, in terra quam [undavit in saecula. Quamvis in saeculo futuro Jerusalem praedestinata consistat; in terra tamen, id est in hominibus sanctis sub aeternitate [ed. ,spe aeternitatis] probatur esse fundata, sicut in Evangelio Petro dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et partae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Ecce quomodo in terra sub aeternitate cognoscitur esse fundata. Nam et alibi de Ecclesia legitur: Deus fundavit eam in aeternum (Psal. XLVII, 9).