Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.59
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 74. Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fetantes accepit eum. Vers. 75. Pascere Jacob populum [ms. A., servum] suum, et Israel haeredilatem suam. Aptissima nimis et decora introducta est narratio; ut quia dixerat, elegit Judam, nunc diceret, David, qui ab humanitate suscepta Christo Domino proximabat. Sed melius hoc de ipso suscipimus Domino nam in Evangelio caeci clamaverunt: Fili David, miserere nobis (Matth. XX, 30). Et quia confidenter verum dixerant, sub celeritate sanati sunt. Sequitur, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fetantes accepit eum. Per istam similitudinem David filii Jesse (sicut et in aliis locis) Domini Salvatoris nobis sacramenta panduntur. Nam ille sublatus ab ovibus pervenit ad regnum: Dominus noster functus officio pastoris, sedet ad dexteram Patris, qui est vere Rex regum et Dominus dominantium (Apocal. XIX, 16). Nec vacat quod dixit, oves ejus fuisse fetosas. Domini enim grex spirituali gratia fecundus, filios noscitur habere copiosos; sicut in Canticis canticorum de Ecclesia legitur: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in eis (Cant. IV, 2). Addidit, Pascere Jacob populum suum, et Israel haeredilatem suam. Hoc jam manifestius advertimus dictum de Domino Salvatore, qui gregem suum solus valuit coelesti pane saliare, et haereditatem suam maxime a periculis animarum cunctis eripere. Jacob enim possumus intelligere populum Christianum, qui hic degit in terris. Haereditatem vero Israel, futuram congregationem quae Domini contemplatione pascenda est; qu od ad temporalem regem omnimodis non potest pertinere.