Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.60
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 76. Et pavit eos sine malitia cordis sui, et in sensu manuum suarum deduxit eos. Absolute totum ad Dominum pertinet Salvatorem; solus enim fuit qui peccata non habuit. Dicendo enim, sine malitia, ostendit quia ita sint dicenda peccata, illa enim puri. |as, illa sanctitas, illa e coelo veniens Majestas, hoc probata est docuisse quod gessit, hoc gessit sine dubitatione quod docuit. Pavit enim praeceptor egregius quos docere dignatus est, sicut ipse testatur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV. 4). Sine malitia cordis, sicut alibi dicit: Nec est in ore ejus dolus (Isai. LIII, 9). Sensus vero manuum, actualem significat sanctitatem, ad quam fideles suos, prout ipse tribuit, gloriosa imitatione perduxit. Sed nec istud David potest temporali regi ullatenus convenire; sed cum ad Dominum Christum referuntur, Cuncta sibi decora parilitate consentiunt.