Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Qui dixerunt: Haereditate possideamus uobis sanctuarium Dei. Ipsum est quod et superius dixerat: Venite et disperdamus eos de gente, et non memorabitur nomen Israel amplius. Hic enim principes malorum consiliorum significantur auctores. Haereditate possideamus, contra illud ponitur, quia Domini dicitur haereditas; ut illi magis haeredilatem invadere niterentur, quam jure sibi Dominus vindicavit. Sed quae sit ista haereditas consequenter exponitur, sanctuarium Dei, id est populus Christianus; de quo Apostolus ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).