Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.1
Unproofread scanNot analysed yet
Oratio David. Oratio nomen homonymum est, cujus etymologia est oris ratio; quae quando inter humana judicia dicitur, a disertis artificiosa nimis [mss. A., F. ,animi] subtilitate componitur; quando Deo funditur simplici atque humili supplicatione profertur. Sed haec humilitas atque puritas deprecationis sancto Verbo sic convenit; si duas naturas in Christo Domino (ut mater docet Ecclesia) confiteamur perfectas atque verissimas, id est, Dei et hominis. Tunc enim veracium verborum nulla contrarietate turbabimur, si sanctis proprietatibus apta reddamus. Nam si vis nosse potentiam Deitatis ejus, audi Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. i, 1). Et si vis infirmitatem hominis cognoscere, audi Paulum apostolum dicentem: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. ii, 7, 8). Et ideo quando a parte humanitatis suae loquitur, Divinitatis [ed. ,humilitatis] fragilitas non putetur [mss. A., F. ,Divinitati fragilitas non imputetur]; quia sic humana extulit, ut nullatenus divina minuerit. Idem ergo atque unus Dominus Christus oratur, quia Filius Patris est: orat, quia Filius hominis est. Inde Creator, hinc creatus; inde Dominus, hinc servus; hinc mortalitatis nostrae particeps, inde mortis Ipsius interemptor. Hinc est quod per libros divinos aptissimis locis duas operationes suas semper ostendit. Quod si haec, devotus lector, fideli mente servaveris, omnia veraciter tibi constare posse cognosces. Illud praeterea debemus agnoscere firmoque animo continere, quod oratio quando a Domino Christo funditur, institutio est sancta fidelium, forma bonorum, sincerae humilitatis exemplum; cum a subjectis agitur, satisfactio delictorum, confessio criminum, lavacra culparum. Ibi magisterium est docentis; hic abolitio postulatur erroris. Nam sic innocens oravit, quemadmodum et crucem sine aliqua culpa sustinuit. Lasarum ploravit, ut nobis proximi ostenderet charitatem. Persecutores fugit, ut nobis audaciam inconsultae temeritatis auferret. Haec enim et his similia providus Doctor effecit, quatenus et veritatem sanetae incarnationis ostenderet, et futuris Manichaeis caeterisque talibus obviaret. David autem quod positum est, Dominum significat Salvatorem; sive quia interpretatio ejus (ut saepe dictum est) manufortis ac desiderabilis habetur; sive quia ex ejus generatione descendit; humanitate enim ejus est filius, divinitate Dominus et Creator. Quod si hoc gubernaculum imprudens nauta reliqueris, in asperrimas cautes navim tuae fidei sine dubitatione confringes. Et nota quod hic psalmus secundus est, qui orationis titulo praenotatur.