Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua. Magna laus brevi definitione conclusa est. Dicendo enim: Non est similis tibi in diis, idola significat paganorum, quae adhuc in mundo nefanda devotione colebantur; sicut et alibi dicit: Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. xcv, 5). Potest hoc et ad homines aptari, qui dii vocati sunt. Sed inspice quia non dicitur quid sit Deus, sed ei similis abnegatur. Quae species definitionis Graece dicitur χατ* «ψαίρεσιν τοΟ εναντίου, Latine per privantiam contrarii ejus quod definitur. Addidit quoque, et non est secundum opera tua, id est similis. Et hoc quoque comma sub illa, quam superius dixit, definitione complexus est. Quis enim (ut ille fecit) coelum terramque vel omnia quae in eis sunt, momentanea possit celeritate perficere, aut eorum existentias continere?