Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. In die tribulationis meae clamavi ad te; quoniam exaudisti me. Cum superius dixerit: Clamavi ad te tota die; hic quoddam facere videtur magnae petitionis augmentum, dicendo: In die tribulationis meae clamavi ad te. Nam licet a sanctis viris jugiter Domino supplicetur, in tempore tamen tribulationis enixius petitur, quando subvenire necessarie postulatur. Considerandus est autem hic modus locutionis, qui in Scripturis divinis frequentissime reperitur, ut ideo se dicat clamasse, quoniam exauditus est, dum clamor praecedat, ut Deus possit audire. Quae figura dicitur anastrophe, id est perversio, quae fit quoties aut sensus aut verba pro aliquo decore vertuntur.