Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. Intueamur quam convenienter orationis istius ordo decurrat. Prius enim fuit ut vox supplicationis ascenderet, ac deinde rogatus audiret. Percipe vero cum dicitur, non aliquid suscipi transitorie postulatur; sed in illis [ed. ,illius] majestatis sinibus mavult recondi, quemadmodum per aures ab homine memoriae probatur infigi. Additum est, intende voci deprecationis meae, ut intentus animus aperiret auditum. Quod totum per allegoriam dicitur, ul potentia Divinitatis per humanas consuetudines intimetur.