Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. In me per transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me. Pulchre dictum est, pertransierunt, quasi non mansurae diutius contigerunt. Nam quando fidelis se affligit, iram Domini castigatus evadit. In me autem dicendo, afflictionem fidelium more suo illatam sibi esse testatur. Sequitur, et terrores tui conturbaverunt me. Terrores utique venturi judicii, quos omnis caro peccatrix formidare dignoscitur; quod idem solis membris convenire manifestum est.