Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes projecti in monumentis [ms. A., in sepulcris], quorum non meministi amplius; et ipsi de manu tua expulsi sunt. Hic specialiter designat personam suam; solus enim inter mortuos liber fuit, qui ipsa quoque mortis claustra confregit. Ipsius enim tantum mors libera, quia et voluntaria fuit, qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Sed cum ille esset inter mortuos liber, aestimatus est tamen a dementibus sicut vulnerati dormientes. Vere autem dictus est Dominus liber, qui humanum genus liberare dignatus est. Adhuc enim de illi· vanissimis dicit, qui putabant Dominum lancea vulneratum, occisum pariter et sepultum, sic quasi unum ex hominibus sceleratis generaliter transiisse. Sed ad discretionem suam addidit, quorum non meministi amplius, id est de quibus non habes curam; quoniam peccatis facientibus a te redduntur alieni. Quod etiam in alio psalmo de impiis dicit: Periit memoria eorum cum sonitu (Psal. IX, 8). Addidit, et ipsi de manu tua expulsi sunt. Justa redditur poena proterviae; ut qui Dominum Christum sine adjutorio Divinitatis esse putaverant, ipsi a manu Domini probarentur expulsi, dum a gubernatione ejus peccatis facientibus reddebantur extorres.