Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum. Venit ad secundam partem, in qua ille vir sanctus a Domino petit qua Ilium praecepisse cognovit. Dicit enim: Ne avertas hominem in humilitatem, id est, ne in mundi istius concupiscentiam ambitionemque projicias. Humilitatem quippe hic terrenam concupiscentiam debemus advertere, qua apud Deum abjecta atque contemptibilis est, non illam gloriosam qua peccata nostra Domino confitemur. Hoc ergo vir sanctus deprecatur quod Divinitas jubet, ne voluntas hominum a coelesti sublimitate dejecta, amare mundi permittatur humillima, humilia utique quae sua vilitate [ed. ,humilitate] sordescunt. Sequitur, et dixisti: Convertimini, filii hominum. Hic et pro quia positum est, ut tinum nobis sensum aperiat adunata sententia. Vides quam sit probabilis superior illa petitio: quia cum Dominus praeceperit filios hominum converti, ipso debeant miserante salvari. Quis enim alter potest a mundi ambitu liberare, nisi is qui docuit fideles coelorum regna perquirere? Merito ergo petit ne deserantur homines in lubricis lapsibus, quibus dictum est: Convertimini.