Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam mille anni ante oculos tuos, ionquam dies hesterna, quae praeteriit, et sicut custodia in nocte. Causa redditur quare saeculi ambitio debeat declinari: Quoniam mille anni non solum pauci sint ante oculos Dei, sed tanquam hesterna dies habeantur omnino praeteriti. Quae figura dicitur tapinosis, Id est humiliatio, quando cujuslibet rei magnitudo minuitur in exiguam parvitatem. Non enim vel ipsi uni diei praesenti, sed praeterito comparatur tam longissimus ordo saeculorum. Mille enim finitum pro infinito posuit, aetatem veterum fortasse designans, qui magna longaevitate repleti sunt. Sequitur, et sicut custodia in nocte. Ut illos mille annos (quos superius dixit) annulatos esse cognosceres, non jam uni diei praeterito, sed etiam nocturno tempori brevissimo comparantur. Custodia enim nocturna, quae humanas assolet exercere vigilias, ternis horis excubantibus deputatur, ubi sibi succedentibus turmis nihil longinquum agitur nec morosum. Pulchre autem humanam vitam nocturnis comparavit excubiis, ubi totum sub obscuritate et trepidatione geritur, quando mens hominum vitiis carnalibus circumdata pulsatur. Huic autem versui subdistinctiones ponendae sunt, quoniam subsequitur plenitudo sententiae.