Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus cantici in die sabbati. Psalmus cantici commonet nos ut in universis actibus nostris Divinitati gratias referre debeamus. Psamus enim (sicut saepe dictum est; significat operas spirituales, quae sursum tendunt ad Dominum Christum. In Uis enim cantare debemus et gratias semper agere, quando ejus beneficio reddimur liberi, qui per nos sumus peccatorum nexibus obligati. Ipse enim cantat in psalmo, qui omnem vitam suam in gratiarum actione constituit. Dies autem sabbati requies interpretatur, per quam commonemur ab omni prava actione cessare, et feriatos animos a vitiis reddere operum coelestium sanctitate. Hanc recte Judaei non colunt, cum observantiam ejus ad intellectum litterae transtulerunt. Sed illis est in die sabbati requies, qui praecepta Domini ad Novi Testamenti significantiam ducunt, el veraciter intelligunt quod in praefiguratione dictum esse cognoscunt. Et ideo verba Ecclesiae in hoc psalmo debemus accipere, quae nobis per diem sabbati futuram requiem cognoscitur intimare.