Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Ut mitiges eum a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. Istud jam sanctae legis constat esse beneficium, ut in adversis mundi istius discat Christianus patientiam, qua mitigantur semper adversa; legitur enim: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2), et his similia. Dies autem mali sunt, quando insultare cernuntur injusti, quando persecutoribus favet mundana felicitas. Sed vide quid sequitur, exspectandum esse donec fodiatur peccatori fovea; hoc est, cum dies ejus sepulturae provenerit, quando jam non superbiunt impii, nec ulterius de prosperitate gaudebunt; sed tunc recipiunt quod hic corrigere distulerunt.