Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Quoniam superius dixerat, ut mitiges eum, nunc asserit non esse repellendum, quem propter coronale praemium parvo tempore commemorat esse fatigatum. Plebem vero tuam designat fidelissimos Christianos, qui ad Dominum pura mentis intentione festinant. Sequitur, et haereditatem suam non derelinquet. Haereditas est humana, quae ad successorem prioris Domini migratione transfertur. Nam haereditas Christi, licet sit ejus sanguine conquisita, nunquam suum perdit auctorem, sed cum ipso nihilominus possidetur.