Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Quoadusque justitia convertatur in judicium; et qui tenent eam omnes qui recto sunt corde. Justitia hominum tunc convertitur in judicium, quando apostoli, vel qui eorum meritis proximantur (sicut eis promissum est in Evangelio) sederint super duodecim sedes judicare (Matth. XIX, 28) cum Christo. Ista enim justitia fidelium, quae in hoc mundo examini subjacet impiorum, ibi omnes protervos superbosque judicabit, sicut dicit Apostolus: Nescitis quo· niam angelos judicabimus, quanto magis saecularia (i Cor. VI, 3)! Et ne isti qui essent fortasse dubitares, sub interrogatione requiritur, qui tenent eam, id est justitiam. Respondit, omnes qui recto sunt corde. Re· cti corde sunt omnes sancti, qui divinae regulae conjuncti avios non sequuntur errores.