Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Legitur quoque: Esto pupillo ut paler, et pro marito matri illorum (Ibid. ,IV, 10). De advena quoque in Pentateucho sic jubetur: Peregrinum et advenam non nocebis: advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti (Deut. X, 18). Hic ergo ut crimen exaggeret, interfectas ait viduas, advenas et pupillos; ut quos Dominus tuendos atque juvandos esse praecepit, eis manus scelerata non parceret. Ecco argumentum quod dicunt oratores a laude rei laesae, quam bene tunc veritas profudit, quod nunc ad usus verisimiles subtilitas humana convertit.