Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus ipsi David. Simplices isti tituli planissima nobis verborum positione subrident. Referuntur enim ad Dominum Salvatorem, de cujus incarnationis gloria et seeundo adventu psalmus iste dicturus est; qui tanta varietatis gratia describuntur, ut licet sint saepius praedicti, novi semper et mirabiles humanis sensibus elucescant. Hunc enim de bis rebus tertium esse non dubium est. Sed isti qui utrumque adventum Domini sub una relatione complexi sunt, magna nobis sacramenta declarant. In uno quippe commonent, ut misericordem Dominum quaerere debeamus; in altero, ut venturum Judicem formidemus. Sic ista salutaris pretiosaque conjunctio et spei nobis causas tribuit et timoris.