Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. In feni specie perseverat; et sicut superius in alio psalmo de beatorum fructibus dicit: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6), ita nunc de peccatoribus pronuntiat, nec manu, nec sinu aliquid ex eis a messoribus, id est ab angelis, qui ad judicium Domini populos congregabunt, esse portandum: quoniam illa messis spiritualis fuit quae fructum intulit, ista vero carnalis est, quae nulla triticei muneris fecunditate laetatur; ut nec imam manum repleat, nec sinum onerare praevaleat. Talis est ista messis quae in dominico agro non seritur, sed in pectoribus superborum quasi in culminibus caducis enascitur. Nam quos fructus afferre potuit quae priusquam evelleretur exaruit? Nec illud vacat quod manum posuit et sinum: manus pertinet ad operationem, sinus ad conscientiam; in malorum quippe actibus neutrum frugi aliquid potuit inveniri.