Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Territus autem justitia Domini, per quam poenas nulli fas est evadere, ad patronam misericordiam convolavit. Non est enim in nostris actibus ut mereamur absolvi, sed ipsius propitiationis est, ut confitentem reum liberare dignetur. Sed si nomen istud diligentius perscruteris, propitiatio fuit quando pereunti mundo Deus Filii sui incarnatione subvenit; ut humanum genus absolveret, quod erat peccatis nectentibus obligatum. Sequitur, et propter legem tuam, sustinui te, Domine, Propitiationi lex videtur esse contraria, quia lex peccatum delegit, reum designat, totumque sibi hominem reddit obnoxium, sicut Apostolus dicit: Peccatum autem non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescie bam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7). Sed illam legem hic debemus advertere, id est evangelicam jussionem, quae dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Haec est ergo lex, quam se propheta commemorat sustinere, per quam se jure credebat esse salvandum. Nam et ipsum quod dicit, sustinui, indicat charitatem, quae totum sustinet, totum patitur, et apem suam desideranter exspectat; haec salutariter inflammat corda fidelium, haec perfectos efficit utique Christianos.