Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Sustinuit anima mea in verbum tuum; speravit anima mea in Domino. Repetitio ista superioris sensus explanatio est; ut in anteriore versu legem Novi Testamenti dictam fuisse cognosceres, quando et ipsum Verbum, id est Dei Filium hic positum evidenter cognosceres. Sustinuit ergo Verbum, quia incarnationem Domini credebat esse venturam. Nemo enim sustinet, nisi qui promissum cupit accipere. Et ne hoc verbum transitorium aliquem putares esse sermonem, addidit, speravit anima mea in Domino. Verbum enim Dei, omnipotens est Filius, de quo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1,2); quod ultimis temporibus de Maria Virgine incarnationem sumens, propter interitum generis humani auferendum, nasci dignatum est.