Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Terminum posuisti eis, quem non transgredientur, neque convertentur [ms. G. ,revertentur] operire terram. Hoc si ad litteram velis accipere, de aquis abundantibus dicit, quae diluvio recedente ulterios terras nequeunt occupare, sicut in Genesi scriptum est: Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Gen. IX, 11). Sivero spiritualiter quaeras, potest hoc et de paganorum ritu accipi congruenter; qui licet a sua pravitate recesserint, nunquam in illam licentiam Deo sibi obviante remeabunt, ut humanum genus superstitionum suarum inundatione cooperiant. Terminus quippe eorum adventus fuit Domini Christi, cujus crescente religione, cuncta idola [mss. ,idolatria] cum suis auctoribus corruerunt. Inspiciamus quoque sub qua increpatione ista referuntur, ut rationales homines putent se praecepta Domini non debere contemnere, cum ipsa elementa cognoscantur ejus jussionibus obedire.