Latin
Part 3, Psalm 150
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.50.1
Unproofread scanNot analysed yet
Alleluia. Ecce iterum salutaris ille praeco remittitur, non de victu carnali, sed de copia superna locuturus. Admonemur enim civitas Dei, ut de mundi ambitu congregata, et ore cantet et animo. Quapropter hoc Alleluia plenissima intentione cantemus, quae universam psalmodiam in excelsum culmen Domini dispensatione perduxit. Nam sicut ignis iste mortalis ad superiora festinans, comas rutilas erigit in cacumen, ita carmen istud paulatim crescens, ad coelestia fastigia virtutum gradibus evolavit. Quod si et nos cum ipso, Domini dextera sublevante, animi devotione conscendimus, usque ad ipsum salutarem finem venire dabitur, qui nullis limitibus terminatur.