Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Quamvis alibi non legatur Judam uxorem habuisse vel filios, tamen ex ista prophetia eum maritum patremque fuisse datur intelligi. Illo enim occumbente, affectibus ejus sine dubio talia contigerunt, ut vidua fieret uxor relicta, et filii orphani cum patre caruissent. Quod si ad spiritualem sensum velis referre, filii possunt intelligi qui eum in illa traditione secuti sunt: uxor voluntas, quae nobis tanquam conjux semper adjuncta est: de qua filios parimus, cum opera nostra, quasi quodam ventre generamus.