Latin
Book 1, Letter 16
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Illud amplius nostris utilitatihus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. Regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit; et acquirit nobiles thesauros famæ, neglecta vilitate pecuniæ. IMine est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti, opem fessis, manum porrigimus oneratis; ut pietatis nostræ remedio surgant, qui fortunæ siue acerbitate corruerant. Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt, frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata: postulantes ne cogantur ad integram prastationem, quibus commerciorum sunt commoda diminuta. Quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse judicamus, ut quorum non possumus accusare desidiam [Accurs. ,desideria], relevandam potius æstimemus fortunam. Inde cniin constitutas pensioncs inferri volumus, unde constat subjectos commoda consecutos. Et idco hanc causam sublimitatem tuam jubcmus diligenter inquirere, ut quantum eos minus vendidisse constiterit, de reliquis primæ indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamcn ut nulla fraus nostris beneficiis inferatur, ne aliqua negligentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti. 11 Quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia.