Latin
Book 1, Letter 17
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Præcipit castrum circa eos positum, dum pace fruunfur, communiant, ac domos sibi in eo construant. Publicae utilitatis ratione commoniti (quae nos cura semper libenter oneravit), castrum juxta vos positum praecipimus communiri: a quia res praliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur. II anitio quippe tunc efficitur prævalida, si diutina fuerit excogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tune quæritur, quando jam pericula formidantur. Adde quod animus ipse non potest esse in audaciam pronus, qui diversa fuerit cura sollicitus. Hanc mcrito expeditionem nominavere majores, quia mens devota praeliis non debet aliis cogitationibus occupari. Quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur: nec moram fas est incurrere jussionem, quae devotos maxime noscitur adjuvare. Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos vobis in prædicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro vicissitudinem rerum; ut sicut nos vestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare vos pulcherrimis fabricis sentiamus. Tunc enim accidit ut et sumptus competentes nos'ris jam penatibus congregare velitis, et habitatio vobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansioncs hostis cogitur sustinere? Ille imbribus pateat, vos tecta defendant; illum inedia consumat, vos copia provisa rcficiat. Sic vobis tutissime constitutis hostis vester ante eventum certaminis fata patietur perditoris. Constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum virum, qui se per multa non distrahit. Nam quis cum providentiam habuisse putet, si tunc cœperit fabricis operam dare, aut penum condere, cum oporteat bella tractare? -