Latin
Book 1, Letter 18
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet vos colere et observare justitiam, qui sequitatcm populis dicere suscepistis: quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne liat exemplum pravum, qui electus ad laudabile [nu. ,habile] cognoscitur institutum. Et ideo ad interrogationem vestram curavimus præbere responsum: ne per dubitationem possitis errare, nisi (quod absit) velitis excedere. Si Romanum prædium (ex quo, Deo propitio fentium [ed. ,sonti] fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium) sine delegatoris cujusquam pyctacio Med. Niv. et Gam. ,petitione], praesumptor barbarus occupavit, eum priori domino submota dilatione restituat. Quod si ante designatum tempus rem videtur ingressus; quoniam præscriptio probatur obviare tricennii, petitionem jubemus quiescere pulsaioris. IUa enim reduci in medium nolumus, quæ nostris temporibus praesumpta damnamus: quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quanquam omnium communi lege damnetur, solumque sit parricidium; quod totius tragoediam reatus exsuperet: tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut hujusmodi portenta provinciæ finibus abigantur a. Nam quibus fuit exosa societas parentum L, civium non merentur habere consortium, ne puri corporis jucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.