Latin
Book 1, Letter 35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
Cum siccitas præsentis anni, quae localiter certis solet desaevire temporibus, terrenis visceribus nimio calore duratis, abortivos messium fetus non tam edidit, quam imperfecta ubertate projecit, majori nunc studio quærenda sunt quae etiam in abundantia expeti consueverunt. Et ideo frumenta publica quae de Calahro atque Apulo littoribus per cancellarium vestrum aestatis tempore consueverant destinari, nec autumno venisse modis omnibus permovemur: cum sofis reflexus australia signa discurrens, naturce or, dinem modificat [ed. ,ordine modificatus], tumultuosas procellas aeris permistione resuscitat; quod ab ipsis quoque mensibus datur intelligi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina a susceperunt. Quoe ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus velocia necdum fuerint destinata navigia, cum stellarum non mergentium Iucidum sidus tendi carbasa festinanter invitet, et aeris sereni fides properantium nequeat vota terrere! Aut forte incumbente Austro, remigiisque juvantibus meatus navium ecbeneis morsus inter undas liquidas alligavit; aut Indici maris conchæ simili potentia labiis suis navium dorsa fixerunt; quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possint clementa compellere [mss. et Ac. ,complere]. Stat pigra ratis tumentibus alata velis, et cursum non habet, cui ventus arridet; sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur; et lam parva animalia plus resistunt quain tot auxilia prosperitatis impellunt. Ita cum subjecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum navi. gium stare constat infixum; miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur. Sed ut dicamus aliam piscis uaturam, forte nauta: prædictarum navium torpedinis tactu segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentium dextra praegravantur, ut per hastam qua fuerit vulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus vivae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat. Credo talia incurrerunt, qui se movere non possuut. Sed echeneis illis impedimentosa venalitas est; concharum morsus, insatiata cupiditas; torpedo, frau* dulenta simulatio. Ipsi enim studio pravo faciuut moras, ut occasiones incurrere videantur adversas. Quod magnitudo tua, cui specialiter convenit cogi-. tare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi: ne inopia non tam a sterilitate temporis quatu a negligentia matre nata esse videatur.