Latin
Book 11, De Concedendis Delegatoriis
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-21
Unproofread scanNot analysed yet
Moras [ms. ,horas] intercipit, quem præstandi consuetudo constringit: quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benevolentia commovetur. Neque enim decet ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. Et ideo de prasenti vobis de! egatorios nostra largitur humanitas; ut tune babeatis commoda præmii, quando estis et sudoris terminum consecuti. Non vos. anxia mora suspendimus, nec cruciabili dilatione fatigamus. Unus sit finis sollicitudinis et laboris. Nant differendum quis patet, si beneficia sua vendere hon retractet?