Latin
Book 2, Letter 34
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudemus in te nostra floruisse judicia; laetamur dignum præsulem te Romanis arcibus exstitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus ea velare secretum: ne vos aut delicta complices facerent, aut securitas ad majora potius incitaret. Atque ideo universa pecunia, quæ fuerat fabricis deputatA Romanis, et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abjuratam [mal. ,adjuratam; alii, abdicatam], cum nec reddita suo tempore, nec docetur oxpensa, sine aliqua dilatione resumatur, et vobis ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. Nefas est enim ut in alios usus transeant quæ sibi subtracta non immerito Roma suspirat. Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae immodica paena per cellerc, qui in tali causa nostram munificentiam fraudaveruDt. Sed adfuit moderatrix, semper quae nobis cst juncta, clementia, ne indecore facta plectamus graviter incitante justitia. Sufficiat nobis cupidl tatem non implesse, quod voluit. Nec major potest provenire vindicta, quando velut propria videlut perdere, qui se suppressa turpiter judicaverat [ed. ,vindicaverat] possidere. ,