Latin
Book 2, Letter 35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.35
Unproofread scanNot analysed yet
Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium quotidie desideramus augere. Quocirca praesentibus te jussionibus admonemus, ut de Comensi civitate aeneam statuam, quae periisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos d, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit; quatenus oromissio nostre serenitatis trepidos ad spem confessionis invitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. Sed cum haec tamen jussa promulgaveris, si adhuc facinus secreta velaverint, po£ diem venerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum. Ab imperitis enim harum rerum statuae facilis eversio non fuisset, nisi eam tentasset movere loco magistra praesumptio.