Latin
Book 2, Letter 36
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat, nec parvum sit munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen præmium,. quod habere innocentia solet: non quia commissa placuerunt, sed delectat nos munificos esse in amore vindictae. Quopropter praesentis edicti unusquisque auctoritate cognoscat, centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui statuam de Comensi civitate rapuerit; et de suo facto (quod maxime nocens reqoirit) indulgentiam se noverit habiturum. Damus in eneo compendio aureum munus; etmetalla, quae invenire possumus pretiosiora, largimur: i! lud potius hac liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum. Quis ergo tanta stultitiae cæcitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et securitatem reperit, et premium confessionis acquirit? Si quis autem dissimulandum forte crediderit, eumque aliquo verilatis indicio serenitas nostra detexerit, ultimo se noverit discrimine a rapiendum. Indignum est enim ut qui respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas.