Latin
Book 3, Letter 39
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.39
Unproofread scanNot analysed yet
Æquitatis ratio persuadet ut exercentibus lætitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, præsertim a consule venientem, cujus constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari: ne videatur aliud dignitas promiUere, et aliud senatorem velle complere. Quocirca sub opinione munifici, parcam aen decet inveniri: quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat, illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum præstante tempore munificentia sit pro lege. Proinde si nullo mendacio asserta vitiantur [ms. Aud. ,juvantur], sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quæ suo quodam privilegio, velut debita, quæ donantur exposcit. Nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.